Create
Learn
Share

Verani

rename
pudiwuho's version from 2017-01-22 19:06

Section

1 Verani, omnibus e meis amicis
2 antistans mihi millibus trecentis,
3 venistine domum ad tuos penates
4 fratresque unanimos anumque matrem?
5 Venisti. O mihi nuntii beati!
6 Visam te incolumem audiamque Hiberum
7 narrantem loca, facta, nationes,
8 ut mos est tuus applicansque collum
9 iucundum os oculosque suaviabor?
10 O quantum est hominum beatiorem,
11 quid me laetius est beatiusvne?